# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 532

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/532
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/532

Nam quum vita & integritas totius corporis omniumque ejus partium in perpetuo & progressivo circulari motu humorum tenuium & fluidorum, per compagem corporis penitus ferme vasculosam & ex minimis prorsus tubulis coagmentatam, contineatur & absolvatur; constringentium vero ea vis atque facultas sit, ut fluidis mixta, ea incrassent, poros vero & tubulos solidorum coarctent atque angustent; in proclivi est: huius virtutis remedia, naturae animantium & vitalibus motibus minus favere atque amica esse, adeoque nec satis fida, nec secura, nisi magna cum prudentia adhibeantur. Experientia enim indies docet, ab eiusmodi improvide datis constringentibus, in compescendis nimiis sanguinis, vel alui fluxibus, innumera damna & noxas induci, ac perquam facile inde aegrotantes lentas febres, cachexiam, tumores oedematosos, affectus spasmodicos, colicos & hypochondriacos incurrere. Et huc etiam referendus imprudens corticis chinae usus, in profligandis intermittentium paroxysmis, quando huius vi, idemtidem constringente, sordes viscidae, biliosae, salivales, quae tubulis viscerum primae sic dictae regionis inhaerescunt & excerni debebant, retentae, ibi diutius detinentur, & vel recidivam, vel novum & deteriorem morbum excludunt. II. Si necessitas eiusmodi constringentia postulat, non simul & semel, sed successive atque in remissiori dosi & cum sufficienti liquido, subiuncto etiam corporis motu, propinari debent; id quod etiam perpetuo, quando cortex chinae, vel etiam martialia, in usum trahuntur, iniungere soleo. III. Infelix, intuta & periculi plena est cura, qua nimiae vomitiones, mictio cruenta, narium, uteri, aut ani haemorrhagiae nimiae, item haemoptysis, adstringentibus compescuntur, quod certe nunquam cum bonis aegrorum rebus perficitur, nisi prius spasmi, a quibus plerumque ceu causis proximis sanguinis fluxus pendet, complacati, nimia motuum ferocia sedata & humores copiosius affluentes ad alia loca derivati.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
