Latin
CAPVT VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 533
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Herbae sic dictae travmaticae, seu vulnerariae, atque earum decocta, non modo in vulneribus, erosionibus &continui solutionibus, sed &in quibusdam longis &valentibus morbis, ut phthisi, scorbuto, cachexia &calculosis passionibus, quando nempe a tono viscerum &glandularum deiecto &humorum hostili stagnatione vel stasi oboriuntur, insignem &commendabilem ferunt opem. Semper tamen cavendum, ne ubi nimia vasorum obstructio &fibrarum constrictio, ac pulmones in phrhisi tumoribus ac tuberculis duris obsessi, iis utamur. Alias certe vulnerariorum &leniter adstringentium usus in infuso longe saluberrimus, ad praescindenda calculosa in renibus concrementa molestissima, quae ex nimis laxis vel exulceratis renibus potissimum natales ducunt, de quo lectu digna C. Heucheri dissertatio de adstringentium usu in calculo. Et hoc nomine infusum millefolii &eius summitatum, veronicae, hederae terrestris, fragariae, agrimoniae corticis radicis acaciae, egregii usus. Pariter in involuntario urinae stillicidio, tam in pueris, quam senibus, a nimia laxitate sphincteris suborto, eiusmodi infusa expertae &desideratae virtutis deprehendi, admoto simul exterius spiritu vini rectificato. Efficacissimae virtutis in externis laesis &vulneratis partibus travmaticum, quod sanguinis &humorum fluxiones promte compescit, est solus spiritus vini, probe rectificatus, quo certe nihil praestantius, si partes nervosae, tendinosae sensibiliores, cum nimia sanguinis profusione sauciatae. Nam Nam spirituosa non solum succos, ut videmus in sanguine &lympha, coagulant, sed etiam nimium humidum absumendo, fibras tensas &strictas reddunt, easdemque arctius adducendo &sangumis stasin atque stagnationem removendo, dolores atque inflammationes arcent atque avertunt. Nec ingloria est traumatica facultate nostro tempore aqua spirituosa P eau d’ arquebousade dicta, quae ex optimis herbis vulnerariis destillatione cum vino Rhenano in balneo Mariae paratur, cuius tamen virtus spiritui ac vino potius, quam herbis, quarum effectus in fixiori terreo elemento teconditur, quod alembicum non transcendit, tribuendus.