Latin
CAPVT VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 536
Unproofread scanNot analysed yet
TheoSedantia haec variis modis efficaciam suam tam in fluida, quam solida perficiunt. Paregorica quidem blandis mucosis, sulphureis, tenuibus partibus, fibras a spasmo duras &strictas, ipso contactu relaxant, spicula vellicancia involvunt atque obtundunt, adeoque in doloribus, tumoribus dolentibus, acribus fluxionibus, in cataplasmate, emplastro, vel unguento apprime ex usu sunt, ut crocus, flores chamomillae vulgaris, meliloti, liliorum alborum, sambuci, malvae, papaveris, folia hyoscyami, lac, cremor lactis, vitellus ovi, unguentum populeonis, ad ambusta, quod optime paratur ex malva, cortice arboris tiliae, sambuci, oleo lini, cerae. Antispasmodica, quia plurimi morbi &symptomata, ut in sectione prima pluribus ostendimus, a spasticis stricturis &crispaturis vasorum &fibrarum nervearum tanquam causa proxima gignuntur, amplissimi in arte usus sunt, non vero una eademque ratione munere suo defunguntur. Vel enim ipsas fibras tensas, duras &constrictas immediato contactu molliunt atque remittunt, ut lac, praesertim asininum, oleum amygdalarum dulcium, emulsiones ex seminibus quatuor frigidis, amygda is, pinguedines animantium, cremor lactis: vel blando sulphure vaporoso fluidi in nervis motum ferociorem complacant, qua virtute imbutae aquae ex floribus salviae, fraxinellae, acaciae, tiliae, sambuci, ulmariae, persicorum, liliorum alborum, chamomillae vugaris, primulae veris, millefolii, nucleis persicorum, cerasorum, malorum Armeniacorum, cum aqua pluviali vel rore Maiali destillatae, quae ob vim antispasmodicam, in convulsivis &epilepticis insultibus cum fructu adhibentur. Vel etiam quaedam antispasmodica sulphure quodam tenui vaporoso ex regno animali, adeoque magis amico, effectum exsequuntur, ut lumbrici terrestres, castoreum, pulvis secundinae humanae, intestini lupi, viperarum, rasura corii &cranii humani, ungulae alcis, dentis hippopotami, lapidis manati, nec non moschus tize Boogle schus &zibethum, quae in convulsivis &e ilepticis motibus ac in ipsa etiam chronica aepilepsia insigni cum fructu usurpantur.