Latin
GEINEALOGIA MORDONIMA
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 56
Unproofread scanNot analysed yet
Gravissimus enim hic auctor, non ex solis materiae affectionibus, respectibus &qualitatibus physicis, neque etiam ex speciosis nominibus, sed potissimum ex proportione, mensura &temperamento, tam motuum, quam humorum corporis nostri nec non eorum, quae ingeri &egeri debent, adeoque pure mechanice, solidas rationes, in difficilibus rebus medicis explicandis, scite ac docte deducere annisus est, usus maxime ad hoc ministerio scientiae physicae, anatomicae &observationum clinicarum. III. Sane primus fuit magnus hic naturae consultus, qui artem nostram, ex vero non minus, quam apposite, per subtractionem eorum, quae superflua sunt, &additionem, quae deficiunt, per convenientia nimirum remedia, definivit. Primus porro fuit, qui corpus humanum ex partibus solidis, fluidis &impetum facientibus, sive spirituosis, constare, illud permeabile esse, eiusque partes invicem consentire &conspirare, rectissime docuit. Hic quoque primus omnium de sanguinis progressu &circuitu, eius motu inaequali &a partibus exterioribus ad interiores resiliente, &rursus ab his ad illas converso, in scriptis suis, praesertim libro de flatibus, luculentam mentionem iniecit. Idem praeterea peritissime in mediocritate ac temperie sanitatis fundamentum, in nimio vero, &tam ratione quantitatis, quam qualitatis, excessivo, quod naturae humanae inimicissimum iudicat, laesionum &morborum caussas constituit. Denique ex omnibus primum asseruit, naturam corporis humani esse optimam morborum, ut cum ipso loqui liceat, praeservatricem &curatricem, immo omnis ratiocinationis in Medicina principium. Dized by Google Dic