# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 56

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, GEINEALOGIA MORDONIMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/56

Gravissimus enim hic auctor, non ex solis materiae affectionibus, respectibus & qualitatibus physicis, neque etiam ex speciosis nominibus, sed potissimum ex proportione, mensura & temperamento, tam motuum, quam humorum corporis nostri nec non eorum, quae ingeri & egeri debent, adeoque pure mechanice, solidas rationes, in difficilibus rebus medicis explicandis, scite ac docte deducere annisus est, usus maxime ad hoc ministerio scientiae physicae, anatomicae & observationum clinicarum. III. Sane primus fuit magnus hic naturae consultus, qui artem nostram, ex vero non minus, quam apposite, per subtractionem eorum, quae superflua sunt, & additionem, quae deficiunt, per convenientia nimirum remedia, definivit. Primus porro fuit, qui corpus humanum ex partibus solidis, fluidis & impetum facientibus, sive spirituosis, constare, illud permeabile esse, eiusque partes invicem consentire & conspirare, rectissime docuit. Hic quoque primus omnium de sanguinis progressu & circuitu, eius motu inaequali & a partibus exterioribus ad interiores resiliente, & rursus ab his ad illas converso, in scriptis suis, praesertim libro de flatibus, luculentam mentionem iniecit. Idem praeterea peritissime in mediocritate ac temperie sanitatis fundamentum, in nimio vero, & tam ratione quantitatis, quam qualitatis, excessivo, quod naturae humanae inimicissimum iudicat, laesionum & morborum caussas constituit. Denique ex omnibus primum asseruit, naturam corporis humani esse optimam morborum, ut cum ipso loqui liceat, praeservatricem & curatricem, immo omnis ratiocinationis in Medicina principium. Dized by Google Dic

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
