# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 577

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/577
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/577

Omnia quippe medicamenta agunt non tantum secundum sphaeram activitatis suae, verum etiam receptivitatem subiecti, ut, si idem remedium, eodem morbe decumbentibus decem personis obtuleris, alius atque alius & differens in singulis consequatur effectus. Fallax igitur, inanis & dubia est vulgaris illa de panaceis, arcanis & specificis contra hunc vel illum morbum praesidiis dolosa iactatio: & potius per specifica sic dicta medicamenta nulla alia intelligenda esse inculeamus, ac ea, quae eiusmodi agendi viribus instructa, ut ad hunc vel illum morbum sanandum efficaciora sint magisque proficua. Nonnulla quippe eius indolis elementa complectuntur, quorum singula ad expugnandam morbi causam aliquid conferunt, ut ex iis mixtum pluribus simul in morbo eurandi indicationibus satisfaciat. Exemplo sit rhabarbarum, quod aliis laxantibus omnibus in diarrhoeis palmam praeripit, eo quod non modo evacuat, sed & amaritie balsamica acidos & causticos succos cicurat atque contemperat, ac demum cessante purgatione, tonum intestinorum laxum nimis atque remissum, ob terreas subadstringentes quas recondit particulas, Pariter manna in pectoris affirmat iterumque adducit. fectibus & tussi stomachali, quae a cruditatibus acidis ortum trahit, ad repurgandam primam regionem, ob insitam, praeter laxantem virtutem, ipsi dulcedinem copiosam, corrosivos, acidos & acres humores obtundentem ac demulcentem, omnia alia alvum subducentia longe antecellit. Alia remediorum hanc ob causam dicuntur specifica, quod eorum virtus in certo morbo ad certum edendum effectum, longa experientia innotuit & abunde confirmata est. Hinc cortex chinae specificum in sistendis intermittentium paroxysmis, opium in doloribus levandis, mercuriar a in expugnanda lue venerea. Quaedam specificorum nomen gerunt, quia partibus morbo affectis magis amica sunt easdemque virtute sua quam maxime afficiunt. Sic partes nervosae & membranaceae cum ipsis nervis medicamenta subtili, aromatico, fragrante oleo imbuta quam optime ferunt, minus vero narcotiea, opiata & constringentia. Ventriculus acidis delectatur, ut iis perfusus melius appetat & digerat; contra ea pulmonum bronchia. ab iis offenduntur & ad spasmos exstimulantur. Cantharides & insecta sale volatili caustico praedita, nec ventriculum, nec intestina afficiunt; renum autem tubuli urinarii, uretheres cum vesica ipsaque urethra, ab iisdem vellicantur & spasticis agitantur stricturis.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
