Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 578
Unproofread scanNot analysed yet
§. III. Sic concipienda virtus specificorum, quorum usus Medico frequens &in pretio esse debet: jam specialius paullo quae ex ipsis his vel illis vitiis dicata sint &magis appropriata dispiciemus. Et ad febres quidem intermittentes, maximeque earum paroxysmos compescendos, cortex chinae nostro adhuc tempore quam maxime celebratur, hanc ob rationem, quia praeter adstringentem &febriles motus sistentem virtutem, quam cum aliis pluribus, ut vitriolaceis, aluminosis, radice tormentillae ac bistortae, communem habet, ob amaricans balsamicum elementum, morbificam materiam corrigente &solida languentia firmante efficacia, splendet. Potest autem hic cortex vel in substantia propinari, vel in essentiam aut electuarium redigi, vel etiam, quod optimum, vino Rhenano infundi &leniter decoqui. Pariter ad specifica intermittentium referri solent flores chamomillae vulgaris, a Baglivo mirum dilaudati, dum ob insitam amaritiem &oleum, &vim antispasmodicam in febribus quam maxime proficuam, &leniter etiam constringentem tonicam obtinent. Quod si vero pertinaces sunt hae febres &mirum refractariae, in causa plerumque magnae istius glandulae pancrearicae obstructio, ad quam tollendam mercurio dulci, regulo antimonii medicinali &sulphure antimoniali correcto, dextre ac prudenter usurpatis, nihil efficacius. Speciatim in quartana peculiari quadam efficacia splendet essentia rhabarbari &gentianae, cum lixivio salis tartari &spiritu salis ammoniaci urinoso parata.