Latin
TVRBITO SOLIDORVM ET PLYIDORIM MECHANIMO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 58
Unproofread scanNot analysed yet
breviter, solide tamen, ex simplicissimis &veris naturae principiis, motu nempe atque materia illiusque affectionibus &legibus in microcosmo, vitae, sanitatis &mortis naturam, morborum &varii generis symptomatum genealogiam, cui deinde rationalis therapia, sive vera remedia inveniendi &applicandi methodus, firmiter superstruenda, in usum maxime discentium &futurae praxeos, eruam atque ingenue exponam. VI. Quemadmodum autem ad omnem in disciplinis demonstrationem ac veritatem, prima quaedam simplicia &intellectu facilia principia seu fundamenta requiruntur, e quibus, tanquam notis, multa incognita &difficilia phaenomena apta serie clare deduci, explicari atque resolvi debent: ita pari modo, in Medicina rationali reddenda, sive scientifice tractanda, idem merito faciendum esse iudico. Inquirendum videlicet tale principium ac fundamentum est, in quo non modo vitae, mortis, sanitatis ac morborum ratio continetur, sed ex quo etiam, ceu fonte, accommoda omnium, quae in naturali &praeternaturali statu occurrunt ac in morborum historiis continentur, explicatio, promi, nec non ea, quae in hoc vel illo casu salubria &insalubria sint, peti possunt. Quodnam vero hoc sit principium, de eo discors admodum est Medicorum sententia. Qui corpus nostrum mere passivum atque ad motus edendos ineptum iudicant, rebus quoque corporeis vim &efficaciam in istud agendi denegant, immateriale quoddam principium, quod apte plerumque &sapienter motus exsequatur &dirigat, animam nempe, sive rationalis sit, sive sensitiva, universae medicae dosoeie sunelumentu ese coneneut. Alspulue sn cem. aeque snt. rebro &sanguine contentos, aethereae, sulphureae, mobilis tur, &elasticae naturae, motuum vitalium caussam, eorumque considerationem in pathologicis &therapevticis utilissimam ac potissimam esse, asserunt. VII. Nos cum Hippocrate naturam corporis humani prinSed natura cipium omnis sermonis &ratiocinationis in Medicina esse cencorporis humani Hipposemus.