Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 580
Unproofread scanNot analysed yet
Ad vires autem in omnibus fere, ac potissimum malignae indolis morbis, penitus prostratas, refocillandas, cortice citri, ob oleum quod complectitur, vix datur praestabilius, nec non cinnamomo eiusque aqua, non tamen spirituosa, sed cum succis fragrantibus, ut fragorum, rubi idae &cerasorum, destillata. Ubi febris abest, oleum cinnamomi &cum eo artificiose confectum elaeosaccharum, ad reparandas vires egregii usus. In ipsa peste, morborum maxime maligno, summum alexiterium dici meretur acetum, vel simplex, vel cum radicibus alexipharmacis &cordialibus artificiose praeparatum. Succus quoque limonum, item pomorum citri, sirupus acetositatis citri, cum oleo de cedro conditus, ut acida, potenter resistunt putredini, cuius matrix &fomentum est principium alealino-sulphureum exaltatum, ad humorum &proportionis mixturae in iis dissolutionem corruptivam tendens VII. Accedunt dolores, qui si ex spastica strictura oboriuntur, ut cardialgia, colica &ex calculo, liquor noster anodynus mineralis omnibus palmam praeripit, utpote qui non solum blande anodynam &discutientem, sed etiam, quod aliis sedantibus plane negatum, roborantem egregiam facultatatem custodit Ubi flatus restagnant &incarceratis iis nerveae ventriculi &intestinorum tunicae cum exquisitis torminibus distenduntur, corticibus aurantiorum, floribus chamomillae, carvo &cymino, salubri discutiente effectu nihil superius, eo quod propter subtile vaporosum quod recondunt oleum, anodynum &mitigantem, ac propter amarum, aromaticum, acre, fragrans elementum, roborantem &tonicum effectum exsequuntur, quo sit, ut postea flatuum causa &minera, cruditates scilicet, commodissime possint eiici.