Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 584
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter phthisin hydropes difficillimis &fere insanabilibus morbis annumerantur, si tamen sanationem adhuc admittunt, elaterium certe apud Veteres magnae farrae medicamen, quod per superiora &inferiora, si recte adhibetur, aquas educit, &corpore prius rite spraeparato humoribusque fluidis redditis, praemissis quoque &sub eius usu exhibitis mollientibus ac oleosis, vix efficacia par obtinet. Quia vero etiam urinae fluxu hydropicus tumor absumitur atque abigitur; pulvis cantharidum cum sale tartari mixtus, additis aliquot ad arcendam inssammationem nitri depurati granis &uno camphorae, diuresi movendae largissimae apprime inservit, modo humores ad hanc dispositi sint excretionem. Icterus quoque malum saepe valde contumax est, sed praeter emetica, quae efficaciter in ductus biliarios agunt, congrua dosi &opportune adhibita, rhabarbarum, radix curcumae &rubiae tinctorum, praesertim si in aqua &vino, adiecto nitro &saletartari decoquantur, in regio morbo singularem prorsus edunt effectum, quem etiam infusum corticis medii sambuci, nisi corpus nimis debilitatum, viscidam bilem colliquando &calculos ex canalium biliariorum alveis eliciendo, exsequitur. In calculosa renum dispositione spectatissima infusi summitatum millefolii jest facuitas, quando quis eo crebrius &diutius utatur. Nec eximia deneganda virtus fragis exsiccatis, fructibus alkekengi, cynosbati, semini dauci, ac potissimum cortici radicis acaciae, si vel cum infuso ex aqua, vel cum spiritu iuniperi temperatiori, sumantur. Inest enim ipsis virtus quaedam travmatica, leniter balsamica &subadstringens, qua remissum tubulorum renalium tonum egregie firmant, substantiam renum exulceratam &ex parte dissolutam conAmygdalis autem amaris, ob glutinant atque percurant. anodynum oleum, nec non oleo amygdalarum dulcium, sub ipso cruclatuum paroxysmo demulcens &mitigans longe eximia inest virtus. XVI.