# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 585

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/585
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/585

Affectus sequiori sexui solennes ex uteri & maxime Mensium. mensium vel lochiorum vitio, praeter aloen correctam, myrrha, croco, succino, castoreo & aristolochia rotunda, debita ratione in pilularem formam redactis, optime excipiuntur, eamque ob eausam in iisdem nostro iam tempore maximam hoc nomine adeptae sunt famam pilulae Becherianae & omnes ad earum exemplar paratae. In virili autem sexu ac Et haemorrhoidum vicorrigenda haemorrhoidum vitia, post mannam, infusum vel tiis. decoctum summitatum millefolii saluberrimi effectus; eo quod haec planta subtile, spasmos leniens atque demulcens oleum recondit, quod multum ratione saporis, odoris & maxime coloris eaerulei, convenientiae alit cum oleo chamomillae. §. XVII. Intestinorum canalem graviter exagitat ipsumque Dysentoria. corpus innumeris paene sedibus ferme exhaurit dysentericus morbus, contagio infestus & ingentem saepe stragem edens, qui pariter non quibusvis in alvi fluxibus proficuis, sed singularibus plane abigitur penitusque exstirpatur auxiliis. Nimirum radix illa Americana ipecacuanlia, experientia teste maximum antidysentericum, si modo initiante adhuc morbo, iusta dosi, semel, vel bis, aut ter exhibeatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
