# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 586

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/586
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/586

Postea vero praeter alia acrimoniam obtundentia, blanda diaphoretica & temperantia interne & externe adhihita, itemque rhabarbarum, ceu optimum laxans, cortici chaccarillae certissima flaccidas intestinorum fibras roborandi & motus effrenes sedandi inest efficacia. XIIX. In intestinis quoque vermes varias ludunt tragoedias & horrenda saepe excitant symptomata, quibus exstirpandis nonnulla peculiari quadam dicata sunt virtute, Graecis ob id anthelmintica vocata. Sed licet horum eximius circumferatur apparatus, non omnia tamen aeque exspectationi respondent, & nulla magis probatae efficaciae sunt ipsa asa foetida & sagapeno, praesertim si haec cum purgantibus, ut mercurio dulci & extracto rhabarbari in pilularum forma dentur, hac cum cautione, quo ante & post huius virtutis pilularum usum, aliquot cochlearia olei solivarum, vel amyg dalarum dulcium ingerantur, quod certe vermibus, ut omnia oleosa, quam maxime infensum, & fibras intestinales à vermium arrosione spastica strictura affectas, egregie mulcet, ac efficit, ut verminosa progenies per ani secessum exturbetur. Asa quippe foetida & sagapenum nidore suo quem dispergunt adverso vermes fugant, haud secus ac de allio domesticis & agrestibus experimentis constat. Semen autem cinae, item santonici & herba tnaceti, utiliter etiam contra vermes quidem usurpantur, sed non aliter agunt, quam quod putredinosae colluviei, quae vires frangit lentumque infert calorem & languorem, resistant & simul tonum intestinorum firmando expulsionem facilitent ac iuvent. XIX. Quando nimium sanguinis, ubicunque sit, ex apertis vasorum osculis effunditur, promta ope & praesentaneis remediis opus est, ne graves insequantur passiones. Ac tum quidem ad compescendum cruoris stillicidium nitro in aqua communi soluto & successive oblato, nec ad arcendam novam haemorrhagiam, pulvere dentis hippopotami, repetitis maximaxime vicibus, vix quicquam praestabilius. Prodest tamen etiam massa pilularum de cynoglossa, ad grana sex vel octo, quae ob cynoglossam, opium & semen hyoscyami narcotica virtute pollet, ac sensum solidorum exquisitiorem obtundendo, efficit, quo minus per spasmos sanguis impetuose In Seminis fluad certum quendam locum urgeatur ibique exprimatur. xu.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
