Latin
SECT. N. CAP. IIX. DE SPECIFICA QVORVNDAM
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 588
Unproofread scanNot analysed yet
toto rerum naturalium censu suppetit pharmacum, quod tam potenter universam lymphae &humorum massam in motum cieat &largissimum salivae ad aliquot interdum hebdomades durantem fluxum, cieat, quam ipse mercurius, qui corpus subiens, ob specificam in minimis etiam moleculis omnibus succis superiorem gravitatem, ad intima corporis pervadit &per angustias tubulorum strenue eluctans, obstructiones in iis solvit, simul quoque humorum corporis crasin penitus immutat eisdemque intestino quodam motu putredinosam quasi inducit colliquationem, &hac ratione, licet non sine summa molestia &quandoque etiam periculo, gravissimum hunc morbum aliasque chronicas contumaces, ex seri spurcitie ortas passiones, expugnat. Tutissimum autem ex mercurialibus salivandi scopo usitatis est ipse mercurius dulcis, si absorbentibus nuptus, per aliquot dies exhibeatur, ascendendo a minori, ut quinque granorum dosi, ad maiorem, duodecim scilicet granorum, donec saliva liberaliter fluere incipiat, observato simul convenienti diaetetico regimine. Guaiacum sale subtili acri resinoso, quo aquam cui incoquitur imbuit, fibras vasorum &tunicas vellicando, totam humorum &lymphae massam ad auctiorem progressum adigit quo tenaces succi resolvuntur &obstructiones reserantur. XXII. Ad lepram, herpetem &scabiem mali moris, nec non alias cutis defoedationes &ulcerationes, optimum auxilium ex viperis earumque decocto, nec non antimonio, ac praecipue eius sulphure diaphoretico, peculiari enchiresi confecto, sperandum. Plica quoque sic dicta Polonica, restitans aut praepostere abscissa, gravia invehit pathemata, ad quae abigenda laudata virtus decocti herbae &seminis lycopodii, quo caput saepius tepide abluendum; quandoquidem hac ratione serum illud viscidum excrementitium, cerebrum &caput moleste afficiens, per cutis qua caput tegitur tubulos ipsosque crines salutariter eiicitur.