# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 592

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/592
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/592

CAPVT IX. VENAESECTIONE ALIISQVE SANGVINEM SVBTRAHENDI MODIS. Osteaquam igitur plura & selecta remedia, quae interno usu, cum in praecavendis, tum sanandis morbis, rite adhibita egregium praestant usum atque utilitatem, fusius exposuimus: ordo rerum dicendarum exigere videtur, ut iam etiam de illis agamus praesidiis, quorum usus legitimus externus plurimum in medendo valet. Inter haec vero primum atque praecipuum locum iure obtinet sanguinis subtractio, sive per venam sectam, sive alios modos facta. Et venaesectionis quidem tanta certe est efficacia atque utilitas, ut si effectum celerem & egregium quem praestat, spectemus, revera omnia interna in morbis, tam avertendis, quam sanandis, longissime exsuperet. Neque ullum remedii genus est, quod & operationis celeritate & tolerantiae facilitate se ita commendet, & quod a primis fere Medicinae incunabulis tam frequentis & laudati fuerit usus, quam sanguinis per venam sectam evacuatio. Antiquissimus artis nostrae parens Hippocrates eam nullo fere in morbo intermisit, & Veteres fere omnes aeque ac recentiores Medici, qui non vanis & inanibus in praxi praeceptis innutriti, ea carere nequeunt, ut adeo merito inter heroica & summae virtutis remedia locum praecipuum mereatur. Sed quemadmodum nullum efficax remedium, nisi provide & dextre usurpetur iuvat, imprudenter vero administratum nocet: ita etiam hoc ipsum auxilium cautionem, observationem & prudentiam in usu exigit atque desiderat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
