Latin
CAPVT IX
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 593
Unproofread scanNot analysed yet
Quare e re utique erit, ut quae tam de venaesectionis, quam reliquarum sanguinis missionum, genuino ac salutari usu tenenda, edisseramus, &quidem concisis theorematibus, per subiecta scholia illustratis. Theorema I. Non excellentius, non praesentius, ad plurimos morbos, &acutos, &longos, arcendos, suppetit auxilium, ipsa sanguinis prudenter instituta missione. Scholion. In priori iam sectione ex instituto docuimus, quam graves &periculosae passiones, ex nimia sanguis redundantia, item ex evacuationibus eius criticis, quae fiunt in feminis per uterum, &in utroque sexu, maxime virili, per venas haemorrhoidales, deficientibus, vel etiam suppressis, proveniant. Evidenter namque deduximus, quod plethora, tum ad vasa, tum ad vires, liberum &aequabilem sanguinis circulum retardando &impediendo, ad colligendas impuritates humorum, ad hostiles stagnationes, infarctus, obstructiones &funestas stases, imo extravasationes &vasorum ruptiones, occasionem &caussam praebeat efficacissimam. Scilicet dum sanguis copia sua virtuti contractili &elasticae cordis, arteriarum &reliquorum vasorum fortiter obnititur, non modo progressivum per universum corpus motum remorando, ut cruor spissus &ad infarctus, obstructiones, foecundas morborum chronicorum matrices, aptissimus, evadat, efficit, sed &in sensibilioribus subiectis atque in locis valde nervosis, spasticas ciendo stricturas, inaequalitatem in sanguinis progressu &magnas ac impetuosas congestiones ad has vel illas nobiles partes caussatur, quae gravissimos in pectore, capite &praecordiis morbos inducunt. Hos igitur omnes ancipites afflictiones venaesectio, tempestive &prudenAaaa 3 Dized by Google Dig EcP. HI. CAP. IX. DE VEN AESECTIONE ALIISQVE denter instituta, in iis praesertim corporibus, quae sanguine abundant, vasa plena &la habent &quibus sanguis, nec per haemorrhoides, nec menses fertur, praesentissime praevertit.