# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 596

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, Theorema II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/596
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/596

II. Virium defectio quandoque non a defectu, sed nimia copia sanguinis fit. Observamus saepius in plethoricis iuvenibus & viris pulsuum, qui antea fuerunt celeres, tarditatem & debilitatem; videmus quoque universi corporis & animi languorem insuetum & somni defectum, sub magna tamen arteriarum expansione. Haec autem ubi subest caussa, superfluum & arteriarum systolen ac motum mole sua impedientem cruorem subtrahere omnino expedit, & hoc facto, pulsus illico crebrius atque validius micat. Sed prudentis utique & periti est Medici, talem virium oppressionem a copia sanguinis, etiam morbo praesente, probe discernere ab ea, quae virium & sanguinis inopiae ortum debet.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
