# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 598

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. II. CAP. IX. DE VENAESECTIONE- AEMQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/598
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/598

SECT. II. CAP. IX. DE VENAESECTIONE- AEMQVE Theoreme IV. Venaesectio saepius senibus utilissima, imo ad longaevam vitam confert. Scholia. I. Communis, sed pessimus error est, aetatem senilem plane non ferre sanguinis subtractiones, quasi vero in grandaevis non redundaret sanguineus latex, ut potius eius & virium defectu laborarent. Iam lubens equidem concedo non omnes senes esse plethoricos, & hinc sanguinis detractione indigere, nec etiam aetas per se ad repletionem vasorum quicquam confert. Verum sunt utique senes valentes, sani, firmi, vasis capacioribus instructi, qui bene appetunt, comedunt, & non tantum concoctu faciles, sed & difficiles cibos probe ferre & digerere possunt, ideoque neutiquam etiam dubitandum, quin ex bene concoctis alimentis copiosum chylum & copiosum sanguinem gignant & colligant, cuius florida facies & vasa sanguine turgida luculenti sunt indices. Accedit quod non modo in virili, sed & in extrema aetate constituti, non raro modicum sanguinis per sedis venas profluvium cum constanti virium duratione commodissime ferant, ac ipse aliquot octogenarios novi, qui copiosum mictu sanguinem sine notabili virium decremento emiserunt. Quin potius quum senectus non adeo ad labores, exercitia & motus corporis apta sit & proclivis, eaque propter non aequali mensura & proportione egesta ingestis respondeant, sanguisque motu & calore minus consumatur, necessario nimia humorum succrescit abundantia, viscerum infarctus vasorumque plenitudo, quae, nisi mature solvatur, morbos senibus familiares foecundo gignit germine, marasmos, tusses, coryzas, raucedines, artuum dolores, renum & vesicae calculos, paralyses, urinae difficultates, pruritus, scabiem siccam, quae afflictiones, utut proxime non a copioso sanguine, sed potius ab impuritate seri proveniant, haec ipsa tamen a succorum Dig eorum copia, qua excretiones impuritatum intercipiuntur, natales trahit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
