Latin
Theorema V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 601
Unproofread scanNot analysed yet
iam vero in comperto est, febris essentiam maxime in intensione toni &spastica quadam constrictione universi generis vasorum &fibrarum, a qua etiam &progressus sanguinis &caloris ac aestus incrementum dependet, consistere; notum porro est, spasmo vasorum alveos angustari, calore autem succos expandi majusque spatium affectare; ideoque redundans &exaestuans cruor libero per sanguifera vasa transitu exclusus, non potest non impetuose huc &illuc agi &ad vasa minoris diametri, quae sanguinem secundum naturam non admittunt, tanquam loca incongrua pelli inque eorum angustiis obhaerescere ac stasin concipere, unde periculosae inflammationes, nonnisi tempestiva sanguinis detractione felicissime praescindendae. Vberius hoc patet peritissimorum in arte virorum testimoniis. Ipse artis parens Hinpocrates, de vict. acut. §. 5. in acutis sanguinis missionem lerio commendat. Quin Veteres in eiusmodi praecipitis periculi morbis sanguinem ad animi usque deliquium subtrahebant, uti potissimumauctor est Galenus lib. I. de rat. vict. perhibens: huiuscemodi missionem sanguinis non tentandam esse nisi in acutissimis morbis, iisque in quibus robustae vires florens aetas, plurimus sanguis, regio, aer &anni tempus bene temperata, quales morbi existunt febres ardentissimae, dolores saevissimi, maximae viscerum inflammationes, carbunculi, synochus, lassitudo phlegmonosa, dolores articulorum vehementissimi. In his enim omnibus multo sanguine semel vaBobb 3 vacuato, statim quiescit calor, quibusdam alvus cietur, aut sudores moventur, &ita solvitur, aut saltim minuitur morbus, teste Hollerio Comment. ad aphor. 3. sect. 1. Hippocr.