Latin
SEET. II. CAP. IX DE VENAESECTIONE ALESQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 604
Unproofread scanNot analysed yet
SEET. II. CAP. IX DE VENAESECTIONE ALESQVE haec observatio non exigui sit momenti ipsaque experientia nitatur, non tentandam esse sanguinis subtractionem, ubi natura, ut sic dicam, in opere excretionis occupata, &ubi exanthemata non longam &fixam sedem in cute habuerunt: nihilominus tamen dantur casus, ubi venaesectio comparentibus etiam efflorescentiis utilis est ac necessaria. Observavi enim in iis, qui porpura, sive primarius, sive secundarius morbus fuerit, variolis vel morbillis perierunt, vehementes spasmos, tam in artubus &partibus extremis, quam etiam abdomine, quos ob cutim contractam, non modo exanthematum retrocessio, sed &summa anxietas, corporis iactatio &saepius delirium cum animi deliquio fuerunt insequuta; quae omnia lethifera symptomata non tam, ut vulgaris fert sententia, a materia exanthematica interiora repetente, quam potius a sanguinis impetu &congestione ad cor ac cerebrum facta, accesserunt. Hinc sola ratione ductus, quatuor intra anni spatium puerperas, purpura laborantes, conclamatis propemodum rebus, sola sanguinis e vena brachii emissione, per DEI gratiam a praesentaneo mortis periculo vindicavi. Simulac enim sanguini exitus concessus, protinus praecordiorum anxietas animique defectio evanuerunt &melius sese habuerunt aegrotantes, summa cum Chirurgi &adstantium, mortem sub ipsa operatione praesagientium, admiratione. Eadem ratione in iuvene, periculose variolis laborante, cum imminens delirium &ingens praecordiorum angustia mortem praenunciarent, venaesectionem in brachio summo! cum sanitatis emolumento institui iussi. Neque haec assertio clarissimorum Medicorum destituitur consensu, quos inter primo loco memorandus summus venaesectionis patronus, Botallus, qui lib. de venaesect. pag. 159. seq. testatur: se in bubonibus pestilentialibus &aliis exanthematibus, si febris non remiserit, summo cum fructu sanguinis missionem suasisse; ut Muraltum, qui Dec. II. Ao. VII. obs. 115. M. N. C, venaesectionem in febre epidemia, papulis per Di, ize oogl dibzy (per corpus sparsis, salutarem annotavit, aliosque praetereamus.