# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 607

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, Theorema IIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/607

Quae quum ita sint, iam facile liquet, ad restituendam systolen, sanguinis per caput liberum progressum & liquidi in nervos influxum revocandum, vix praestantius & aptius dari auxilium, sanguinis sufficiente, ex aperta amplo foramine brachii vena, detractione; ita enim intra breve temporis spatium mens, sensus motusque corporis ad officium redeunt. II. Perperam autem aegrotantium ita affectorum rebus & saluti, consulunt, qui ob minus perspectas huius mali causas, venam in extremitatibus inferioribus aperire suadent, quia hae partes plerumque in eiusmodi accessione spasmo constrictae, frigidae & a loco affecto nimis remotae sunt, quo ipso impeditur, quo minus sanguis commode derivari queat. Quin aliquoties observavi, in corporibus, ubi totum nervorum systema ad spasticas contractiones valde proclive & extrema semper erant frigida, a venaesectione, eaque parciori, intra aliquot horarum decursum vehementiam spasmorum in inferioribus magis increvisse; qua postea sanguis ad caput impetuose propulsus, insultum quem descripsimus apoplecticum peperit, adeo subinde invalescentem, ut nisi tempestiva sanguinis missione fuerit discussus, aegrum iugularit, aut minimum paralysi memoriaeque debilitate affecerit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
