# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 610

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/610
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/610

SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE Theorema XI. In morbis pectoris, ut pleuritide vera & peripnevmonia, incisio venae in brachio saepe summe est necessaria. Scholion. Vtut pleuritis spuria, quae rheymatismi, sive doloris arthritici species est, a sero acri intra membranam pleurae, costas cingente suborta, non semper sanguinis missionem poscat, sed saepe sola diaphoresi felicissime tollatur; longe tamen alia ratio est pleuritidis verae & peripnevmoniae, quarum illa nonnisi levior, haec profundior pulmonum inflammatio est, a stasi sanguinis firmius impacti pulmonum vasis prognata. In his enim utique sanguinis subtractione, quin non una, sed quandoque si corpus sanguine diffluit & plethora urget, reiterata opus est, ad incrementum inflammationis impediendum, quod sit, quando sanguis nimium in valis congestus, stagnans & progressu libero exclusus, per proximum locum ad meliorem derivationem ex incisa vena evocatur, & quidem facta paulo ampliori incisione, quo eo citius & promtius impetu acquilito descendere & a pulmonibus derivari possit. Theorema. XII. Triplex venae sectionis eximius usus, evacuatorius nempe, revulsorius & derivatorius. Scholia. Evacuatorius venaesectionis usus dicatus est minuendae sanguinis plenitudini, & hoc proposito, nihil interest ex quacunque parte ipsum detraxeris: Derivatio ex usu est ad sanguinis fluxum ex parte affecta in alia loca opportuna adducendum & invitandum, quo ibi evacuetur. Sic in affectibus quae abdomen excruciant spasticis, flatulentis & qui Digitized by Google & qui à fluxu mensium & haemorrhoidum impedito vel supresso eveniunt, tutius secatur vena pedis, quam brachii, ad derivationem. Hinc recte Hippocrates lib. de nat. hum. §. 20. inculcat: oportet venaesectionem in doloribus dorsi & coxendicum in poplitibus & malleolis efficere. Et Severinus de efficaci Medic. cap. 26. p. 62. tradit: in dolore nephritico praecavendo, in promovendis haemorrloidibus, purgatione lochiorum, in ani inflammatione & prolapsu, in sanguinis vomitu, in ischiatide venam pedis secari quam felicissime.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
