# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 612

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/612
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/612

Neque in hemicrania, seu capitis dolore contumaci, vertigine chronica, melancholia, venae sectio in fronte quippiam adiumenti afferre potest, quia maior inde sanguinis ad caput affluxus proritatur & vasa membranarum cerebri obstructa magis infarciuntur, sed praestat tunc sanguinem ex inferioribus ducere. In malo ischiadico recenti venaesectio in pede praesentaneum saepe conciliat levamen, in diuturno vero malo neutiquam, sed incremento favet. Tutius itaque, si corpus succis & sanguine farctum, cum Hollerio Commentar. in Sect. IV. uphor. 36, primum venam secamus in brachio, deinde ischiadicam, ut non in uno, sed in diversis locis sanguis revellatur. Ac ibidem apprime ad veritatem hic auctor scribit; quod in dysuria, si fit ab infarctu renuma sanguine, item in inflammatione vesicae, primum incidenda sit vena brachii, deinde etiam statim subiungenda saphaena in malleolo, aut poplite. Ex quibus omnibus pienius innotescit: in loco admodum vicino sectionem fieri posse, si morbus est recens & causa mobilis, neque adeo magna vasorum plenitudo; ubi vero diutius traxit aegrum, vel corpus nimium sanguine redundat, tum prius in remotioribus partibus, deinde in vicinis venas aperire convenit. Theorema. XIII. Multum interest ut iusta sanguinis quantitas evacuetur & quandoque reiterata venaesectione opus est. Scholia. Aetate adolescentes, vel tenerioris texturae homines vasisque tenuioribus praediti, & feminae quae facile incidunt in animi deliquium, ob largiorem sanguinis missionem.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
