Latin
SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 616
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sicut vigore huius motus, &flatus, &alia in intestinis contenta, inferiora versus pelluntur: ita imminuto, vel destructo eo, ingens flatuum, praesertim in flexuris coli, circa hypochondria, proventus fit atque stagnatio. Haec vero intestinalis atonia maxime originem suam ducit a defectu laudabilis fluidi nervei &sanguinei, quare senes itemque a morbo convalescentes, vel affectu animi diuturno debilitati, nec non homines phlegmate abundantes &infrigidantibus admodum cibis vescentes, colica frequentissime laborant, quae non sanguinis imminutione, sed medicamentis carminativis, balsamico &aromatico elemento instructis, quam feliciter sanatur. Alia vero ratio est colicae sic dicta spasmodicae, sive convulsivae, quae a sanguine inter tunicas intestinales haerente easdemque cum vehementia distendente nascitur, ubi sanguinis tempestiva e pede missio, non modo ab hoc calamitoso malo praeservat, sed &illud ipsum praesentissime mitigat, quod etiam Riverius iam Cent. I. obs. 44. recte annotavit.