# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 616

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECF. II. CAP. VIN. DE VENASECTIONE ALIISQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/616
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/616

Nam sicut vigore huius motus, & flatus, & alia in intestinis contenta, inferiora versus pelluntur: ita imminuto, vel destructo eo, ingens flatuum, praesertim in flexuris coli, circa hypochondria, proventus fit atque stagnatio. Haec vero intestinalis atonia maxime originem suam ducit a defectu laudabilis fluidi nervei & sanguinei, quare senes itemque a morbo convalescentes, vel affectu animi diuturno debilitati, nec non homines phlegmate abundantes & infrigidantibus admodum cibis vescentes, colica frequentissime laborant, quae non sanguinis imminutione, sed medicamentis carminativis, balsamico & aromatico elemento instructis, quam feliciter sanatur. Alia vero ratio est colicae sic dicta spasmodicae, sive convulsivae, quae a sanguine inter tunicas intestinales haerente easdemque cum vehementia distendente nascitur, ubi sanguinis tempestiva e pede missio, non modo ab hoc calamitoso malo praeservat, sed & illud ipsum praesentissime mitigat, quod etiam Riverius iam Cent. I. obs. 44. recte annotavit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
