Latin
Theorema XVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 618
Unproofread scanNot analysed yet
Theorema XVII. Cucurbitulae cum scarificatione vicariam saepe praestant venaesectionis operam. Scholion. Placet insignem locum ex ipso Celso lib. II. cap. 10. de usu cucurbitularum cum ferro adducere, sic habentem: usus cucurbitulae praecipuus est, ubi non in toto corpore, sed in aliqua parte vitium est, quam exhauriri ad confirmandam valetudinem satis est. Idque ipsum testimonium est, etiam scalpello sanguinem, ubi membro succurritur, ab ea potissimum parte, quae iam laesa est, mittendum; quod nemo cucurbitulam diversae parti imponit, nisi cum profusionem sanguinis eo avertit, sed ei ipsi, quae dolet, quaeque liberanda est. Quare in rhevmatismis, praesertim quae dorsum, scapulas &brachia occupant, in doloribus quoque artuum utiliter scarificatio fit sat profunda, &ubi dolor pressorius &constrictorius frigidus occupat, sed quod notabile est, parcior semper sanguinis quantitas ex laesa, quam ex sana parte educitur. Ad dolopog tize dolores podagrae avertendos, nonnulli singulis mensibus, non sine utilitate, scarificationem in planta vel dorso pedis admittunt. In efflorescentiis &deformitate faciei etiam utiles sunt scarificationes cum cucurbitulis ad eliciendum &derivandum sanguinem a facie. In cutis defoedationibus, scanon inutiliter in obesis &spongioso corporis habitu bie, praeditis, idemtidem adhibentur.