# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 619

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, Theorema XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/619
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/619

Theorema XVIII. In acutis, ubi vires non patiuntur sectionem venae & celerem sanguinis emissionem, praestat paulatim & successive eum, si opus est, per scarificationes & cucurbitulas evacuare. Scholion. Praeclare sunt hanc in remmonita apud Celsum qui lib. II. cap. XI. opus est, inquit, cucurbitula in acutis quibusdam, si & levari corpus debet & ex vena sanguinem mitti vires non patiuntur. Idque auxilium, ut minus vehemens, ita magis tutum, nec unquam periculosum, etiamsi in medio febris impetu, etiamsi in cruditate adhibeatur; ideoque ubi sanguinem mitti opus est, si incisa vena praeceps periculum est, aut nobili in parte corporis vitium est, etiam huc potius confugiendum est; cum eo tamen, ut sciamus, hic, ut nullum periculum, ita levius praesidium esse, nec posse vehementi malo, nisi aeque vehemens auxilium succurrere. Ego in experientia fundatum quam maxime egregium hoc Celsi monitum deprehendi. Non semel enim sed saepius observatum a me est, morbos capitis, ut epilepsiam, vertiginem, insaniam, motus artuum convulsivos, a secta vena ac celeriori & paullo largiore sanguinis emissione, incrementum cepisse, & paroxysmos sequentes graviores redditos, idque maxime annotavi in sensibilioribus corporibus, iuvenibus; contra vero eductionem sanguinis per cucurbitulas quam optime ferre potuerunt & cum levamine malorum. Ratio mihi haec videtur: quod vehementia spasmorum in partibus affectis, cui valde sanguis interius in vasis resistit, increscat, si subito ipsis detrahatur. In acutis febribus, quando a congestione sanguinis in capite metuenda est phrenitis, consultius etiam est per cucurbitulas occipiti appositas sanguinem detrahere, quam per venam cubiti sectam.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
