# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 623

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, EET. H. CAP. IX. DE VENAESECTIONE ALINQVE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/623
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/623

Neque etiam ego negaverim, quod hirudines dictis in morbis praestiterint quendam usum, praesertim si Zacuti Lusitani, nec non Amati Lusitani & Mercati observationibus fides habenda; an vero a sanguisugis effectus praestantior exspectari possit, quam vena secta in pede, vel scarificationibus profundis in cruribus, ego experientia destitutus certa fide asseverare nequeo. Nam vidi multoties in vehementibus & inveteratis hypochondriorum spasmis, hirudines sine effectu applicatas, vidi easdem levamen tantum ad tempus attulisse, vidi quoque ab earum appositione ad haemorrhoides coecas mali moris ulcera & fistulas procreatas. Deinde ingens ratio dubitandi, quod ex parte affecta sanguinem hauriant hirudines haec est: quod ipsae ex haemorrhoidalibus externis, quum internae lateant, sugant, quae exiguum, vel planè nullum commercium cum vasis intestinalibus, mesaraicis & portae ramis, in quibus tamen sedes pathematum spasmodicorum & hypochondriacorum, habent: in fluxu vero haemorrhoidali, haemorrhoides internae sanguinem stillant, & ob id si convenienti modo & tempore fluunt, vitiis ex stagnatione in ramis venae portae oriundis, apprime opitulantur. CAP. Ecce 2

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
