# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 625

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/625
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/625

Illa vero varii generis salia, quae in sinu suo recondunt, tam neutra, quam alcalia, cum tenuissimo martis principio, vix aliud quippiam efficiunt, quam ut stimulum addant solidis corporis nostri partibus & tubulis, quo liquidum ingestum expeditius per vasa minima & excretoria ferri, humores tenaces, spissos dissolvere & excrementitias impuras salino sulphureas partes temperare, diluere & e corpore evehere possit. Infusa quoque theiformia ex appropriatis pro ratione morbi speciebus confecta, quae nostro tempore familiaris usus sunt, nec non lignorum & radicum decocta ex aqua, quae in expugnandis longis & rebellibus morbis plurimum valent, praecipuam certe suam efficaciam ad fluidum illud aquae elementum referunt, eo quod nec radices, herbae & ligna in pulvere vel sub alia forma assumta, nec ipsa decocta, nisi diluta satis & diutius usurpata, salutarem exserunt effectum. Pariter ptisanae, quas olim Hippocrates maximi fecit in morbis acutis, & lactis vel seri lactis cura in iis morbis, qui ex acrimonia succorum proveniunt, egregii omnino sunt usus; praecipuam autem suam virtutem a diluente suo humore unice mutuant. Quod quidem quemadmodum de interno aquae usu Etiam externo usu. in propatulo est; ita eadem haec aqua non minus externe etiam adhibita mirabiles plane & maxime salutares exserit. effectus. Testatum id faciunt balnea & pediluvia, quorum praecipuum ingrediens & basis est simplex quidem aqua; nihilominus tamen haec sola, sine ullo alio additamento, modo aqua sit pura & levis, medicinalem longe saluberrimam praestant virtutem. Et certe balneorum aquae dulcis usus in morbis praecipue internis & gravissimis, priscis iam tum temporibus fuit quam maxime solennis, ut ex Hippocratis Galeni, Caelii Aureliani, Aretaei, Celsi & Tralliani scriptis luVeterum testimonio. culenter patet. Potissimum in gravissimis capitis morbis, ut insania, sive cum tristitia, sive cum furore iuncta, in atroci capitis dolore, Veteres fummo cum fructu his utebantur balneis. Et Alexander quidem Trallianus lib. I. pag. 107. sic prodidit: aquarum dulcium balneum, si quid aliud, melancholicis opitulatur, sed diutius in eo morentur atque desideant, si etiam Eece 3 etiam aestus fuerit. Idem confirmat Aretaeus lib. Vil. pag. 134.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
