# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 626

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/626
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/626

qui melancholicos in aquis sponte calidis saepe commorari iubet, hanc subiungens rationem, quia rarae & molles carnes ad huius aegritudinis remissionem maxime faciunt, quae tamen siccae & tensae in melancholia laborantibus sunt. Caelius quoque Aurelianus lib. I. de morbis chronicis pag. 134. maniacis aquarum naturalium usum plurimum commendat. Et Prosper Alpinus de Medicina Aegyptioram pag. 115, commemorat: melancholicos plurimos tepidis balneis perfecte sanatos esse. Pariter in renum calculo Alexander Trallianus pag. 543. 547. it. Aretaeus pag. 118. si dolores valde urgent, insessus ad umbilicum usque mirifice commendant. §. III. Ipse etiam multiplici experientia edoctus, plena testari possum fide, quod in morbis capitis gravissimis debellandis, ut mania, melancholia, mentis stupore & torpore, somno inquieto cum terrificis insomniis, in hemicrania, vertigine, scotomia, dentium quoque atroci dolore & in gravioribus aliarum nervosarum partium doloribus, ut ventriculi cardialgicis, intestinorum iliacis & colicis, & qui a calculo renali proveniunt, balnea aquarum Teplicensium, item insessus in aquam puram temperate calidam, etiam sub ipso paroxysmo & pathematum afflictione, praesentissimum attulerint levamen. Tam efficax enim balneorum in complacandis doloribus & relaxandis spasticis stricturis est efficacia, ut quamdiu iisdem afflicti insident, omnes cruciatus & spasmi sileant, relictis autem illis, iterum accedant. Neque minus Veteres, teste Celso, & Aegyptii teste Alpino l. c. pag. 114. in omnibus febribus, tam continuis, quam intermittentibus, exceptis pestilentibus, familiariter & utiliter adhibuerunt balnea, non tamen in principio & statu, sed declinante impetu. Ipse quoque in quartana senum, diebus vacuis, emollientibus & nervinis balneis non semel sine fructu usus sum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
