Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 627
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter hanc autem fibras rigidas, tensas &spasmo con- Humores derivantem. strictas emollientem &humorum ac sanguinis motum a caPerspirapite &partibus superioribus ad alia loca determinantem tionem mo& derivantem virtutem, balnea aquae dulcis etiam egregie ventem. circulum sanguinis &humorum atque perspirationem per summam cutim promovent. Nam humiditate relaxant fibras &poros curis &calore suo expandunt sanguinem, maiorem quoque cordis &arteriarum diastolen, quam in eadem proportione &gradu sequitur systoles, efficiunt, unde pulsuum &magnitudo &celeritas crescit &circuitus humorum acceleratur, hoc aucto, sanguis fluxilior fit &tenuior, ad extimos tubulos corporis summamque cutim promte fertur &difflatio atque exhalatio subtilissimarum sordium promovetur, quae adhuc largior succedit, si quis statim a balneo concedit in lectum; eo quod circumfusae aquae gravitate vapores per spiracula exituri in balneo quodammodo coercentur ac reprimuntur, hac autem remota &abstersa, in lecto ex apertis atque expansis tubulis magna seri copia prorepit, ut imiversum saepe corpus sudore perfundatur. Porro balnea sive semicupia in eo peculiarem sibi Et beroicovindicant efficaciam, quod usum &virtutem medicamento-rum operarum sic dictorum generosorum, in persanandis gravibus tionem somorbis, mirifice secundent. Notissimum enim est, therma- cundantem. rum, acidularum vel aliarum aquarum salubrium in longis &valentibus morbis potum, longe feliciorem effectum &successum sequi, quando interposito usu balneorum, quam si solus instituitur. Non minus, mirabilis thermarum Carolinarum &acidularum Egranarum indies conspicitur in affectibus, praecipue spasmodico-hypochondriacis &ubi systema nervorum valde imbecille &afflictum est, efficacia, quando finito potu, in thermas Toeplicenses laborantes concedunt, &iis temperatis convenienti modo &tempore utuntur. Sunt oogle Sunt enim hae valde leves subtiles &purae, quod partim per explorationem cum instrumento statico partim etiam per evaporationem, qua nihil fere solidi relinquitur, innotescit, eaque propter ob insitam hanc puritatem atque subtilitatem, magnam vim penetrandi in intima solidarum partium &fibrarum quae tensae &constrictae sunt habent, easdemque relaxando &emolliendo ad naturalem statum reducunt.