Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 631
Unproofread scanNot analysed yet
&calore intensiori corpus mirum offendant, sanguinem commoveant &dolores capitis partiumque languores inferant; nihilominus quando corpus post tepidum eiusmodi lavacrum, in quo superior eius pars plus friget, quam calet, illico lecto committitur, incalescit, pulsus validius vibrat &saepe ex toto corpore, cum insigni virium incremento &externarum partium robore, sudor diffluere solet. Accedunt balnea mitius roborantia artificialia, quae De balneis nempe iniectis &incoctis aquae levi ac purae speciebus ce-roborantibus phalicis &nervis amicis concinnantur &pariter eximia splen- artificialident efficacia. Vsurpantur ad haec balnea conficienda, in- bus. primis folia lauri, herba melissae, abrotani, maioranae, origani, serpilli, thymi, rorismarini, hyssopi, hormini, menthae crispae, nepethae, pulegii, matricariae, flores chamomillae vulgaris &Romanae, quae omnia sacculo inclusa, adiectis aliquot salis communis &cinerum clavellatorum manipulis, cum aqua leniter decoquuntur. Medicata eiusmodi corporis in solio lavacra saluberrima sunt in affectibus paralyticis, impotentia atque imbecillitate artuum, corporibus imbecillioribus, cachecticis, frigidis, senibus, ubi vires a morbis fractae &nerNeque vi &ligamenta artuum quadam laborant atonia. minus insigni cum fructu usurpantur in omnibus uteri morbis, qui post abortum, partum difficilem vel etiam puerpeFfff 2 rium Dized by Google Dic rium impetunt, nec non quando uterina compages nimia humiditate diffluit, vel plane liquor viscidus albu ex muliebri sinu stillat &inde sterilitas est; promovent quoque egregie cohibitum mensium, &in viris haemorrhoidum fluxum. XI. Aliud genus balneorum est, quae audiunt vaporosa, sive Laconica.