Latin
CAPVT X
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 637
Unproofread scanNot analysed yet
Inter remessia externa, domestica &facile parabilia connumeranda etiam clysmata, sive enemata, quae nihil aliuc sunt, quam decocta ex certis speciebus confecta &per syringam ano pro vario scopo &usu infusa. Habent haec multum cum balneis affine atque commune. Balnea quippe lavacra sunt partium externarum, clysteres vero intestinorum quae crassa vocantur, quae eluunt, abstergunt &a contentis repurgant. Balnea vel emollientia sunt, vel roborantia, clysmata pariter pro varia ingredientium ratione, solidas rigidas, tensas &strictas partes molliunt &laxant, vel flaccidas &a tono deiectas firmant atque adducunt. Deinceps sicuti balnea sola applicatione externa toti sanguinis &humorum massae virtutem insinuant, ut liberiorem &expeditiorem eorum progressum faciant simulque salutares excretiones facilitent: ita etiam enematum operatio non solum in sanguinis &humorum circuitum, ex immutatione pulsus, sed etiam ad excretiones movendas, praeter alvi subductionem, ex perspirationis &urinae uberiori successu, luculenter patet. Balnea porro vi pollent insigni antispasmodica eandemque in dissitas spargunt partes: clysteres non minus hac pollere virtute, qui artis exercitia tractant quam optime norunt. Et denique quemadmodum immisso in lavacrum corpore, congesti praeter naturam &non sine periculo in certa loca humores, ad alias externas &inferiores partes derivantur, quo aequabilis ipsis reddatur ubique commeatus: sic etiam clysmata ad divertendas a pectore &capite sanguinis congestiones, gravium pathematum genitrices, insigni &laudatissimo usu plurimum valent. XIIX. Solent vero clysteres pro diverso medicationis scopo Ti sum (Hoff. Syst. Med. p. III.) GEBE ex variis concinnari speciebus.