# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 638

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/638
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/638

Et sicuti indicationes in medendo ad quatuor potissimum fines directae sunt, alterantem nempe, evacuantem, roborantem & sedativum: ita eadem etiam clysterum ratio, ut iisdem vel indurata stercora emolliantur, aut qualitate infesta acria, acida & salsa recrementa attemperentur, vel contenta in crassorum canali evacuentur, vel languentes intestinorum fibrae & delassatus peristalticus in iis motus roborentur, vel denique s asmi tunicarum intestinalium remittantur & fibrae strictae nimis laxentur. Quod si igitur intentio est duras faeces & stercora arida humectandi, vel etiam succos acres, salsos, corrosivos, acidos, biliosos in crassis obhaerescentes obtundendi, clysteres optime parantur ex emollientibus & demulcentibus, cujus generis sunt lac animantium. decoctum rasurae cornu cervi, pedum vervecinorum & vitulinorum, avenaceum, juscula carnium pinguia, pinguedines animantium, butyrum insulsum, decoctum sicuum, mel, manna, saccharum, decoctum radicis altheae, liliorum alborum, seminis lini, foenu graeci, florum chamomillae, verbasci, meliloti. Quae quidem ingredientia, quum simul eximiam spasmos relaxandi virtutem obtineant, in omnibus affectibus spasmodicis, doloribus, febribus, sanguinis congestionibus, & ubi alvus sive propter spasmos obstipata, sive stercora indurata obstructa, commodam & utilissimam locant operam XIX. Vbi alvum simul evacuare & faeces atque humores stagnantes subducere constitutum est, salia ejusmodi decoctis adjecta omne ferunt punctum, ut sunt sal commune, gemmae, Ebshamense, Sedlicense, digestium Sylvii, nec non ammoniacum. Et certe dimidia salis uncia clysteri adjecta in evacuando majoris efficaciae est, quam aliquot unciae electuariorum ex purgantibus & laxantibus concinnatorum. Celsus jam hunc in finem muriam alvo infundendam suadet, id, quod etiam cum nostra muria, quae & pota & per clysterem dibzy G Google rem injecta potenter purgat, nec non cum Sedlicensi aqua, optime succedit. Huc quoque referenda enemata, quae ex urina humana, vel animantium pararisolent, ad educendas alvo viscidos ac lentos succos.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
