# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 639

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/639
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/639

Neque minus sapo Venetus solutus egregie pro clysteribus inservit, tum maxime, quando acida, viridis & corrosiva bilis tenellorum adhuc lactantium infantum intestina gravius exagitat. Quando vero fortiori stimulo opus est, tutius emetica, quam drastica & acriora cathartica clysteribus commiscentur, eamque ob caussam Derebeque in observatt. vinum emeticum clysmatibus in hydrope & apoplexia indendum commendat. XX. Roborantes clysteres virtute sua non modo intestinis, Vel roboransed & aliis partibus atonia laborantibus dicata sunt, & ob id va-ter. ria etiam recipiunt. Quum quidem tunicae intestinorum languentes roborandae, carminativa sic dicta ex usu sunt, quae flatus discutiunt & recrementorum evacuationem secundant, & ex his maxime semina quatuor carminativa majora & parata In gravioribus capitis ex ipsis olea, baccae lauri & juniperi morbis, ut apoplexia, paralvsi, affectibus soporosis, auditus & visus debilitate, utiliter herba rutae, majoranae, rorismarini, saturejae thymi, salviae, flores lavendulae, spicae adjiciuntur. Vbi passiones ex uteri vitio, maximeque ejus atonia oriundae, affligunt, ob peculiarem & specificam quasi facultatem cum fructu adhibentur herbae pulegii, artemisiae, matricariae, sabinae, menthae, flores cheiri, calendulae, radices aristolochiae, nec non myrrha & galbanum, & ex his concinnati clysteres crebrius injecti in restituendo mensium fluxu & expellendis molis eximia pollent efficacia. §. XXI.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
