# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 643

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/643
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/643

febrem accendant, emeticis imbuta vomitum moveant & dolores vel in suprema corporis regione complacent; posterius vero nutriens, confortans & stupefaciens eorundem facultas testatum facit, & quod, ut quidem fidem faciunt Act. Angl. pag. 598. spiritus vini per inferius os iniectus, longe magis inebriet & infatuet, ac si eadem mensura per oesophagum ingurgitetur. Potissimum tamen conspicuus est clysterum in intestinis tenuibus doloribus & spasticis constrictionibus laborantibus effectus, hanc maxime ob causam, quod illud crassorum amplissimum colon tenuia cingat iisdemque ubique sit circumvolutum, eaque propter infusum eidem emolliens & paregoricum clysma, blando tepore suo, contigua tenuia simul afficiat, & penetrante per tunicarum poros vapore, iisdem facultatem insinuet, haud secus ac vesica decocto emolliente repleta extrinsecus apposita, in magnis internarum partium doloribus, spasmis & inflammationibus levamen affert praestantissimum. XXV. Vt autem saluberrimus clysterum effectus eo certius obtineatur, utique in eorum, haud secus quam in aliorum sanitatis praesidiorum usu, circumspectio adhibenda & necessariae quaedam cautiones tenendae. Nimirum sunt quidam adeo sensibilis naturae, ut intestina clysteres plane ferre nequeant, & ipse viderim, colicos aliosque dolores eo magis increvisse, quo plura clysmata iniecta, qui postea solo interno convenienti laxante eximie levati. Et sicuti in his clysterum iniectio non urgenda; ita etiam acres non statim applicandi, quando alvi excrementa diutius retenta, ne plus trahant ad infarcta intestina & obstructionem obfirment, sed poti644 SECT. II. CAP. X. DE BALNEOR PEDIVV. ET CLYST. VSVMEDIEO. potius praemittenda his enemata, quae laxant, lubricant. stercora emolliunt & evacuationi viam pandunt, uti perite monet Mercatus l. I. pag. 64. Post pastum quoque clysterum usus intempestivus minusque proficuus, eo quod ciborum concoctionem atque digestionem interturbat; chyli elaborationem & extractionem impedit ac nimis celerem ingestorum evacuationem proritat.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
