Latin
TVRBITO SOLIDORVM ET PLYIDORIM MECHANIMO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 68
Unproofread scanNot analysed yet
Intestina quum spasmi exagitant, &quidem tenuia, dolor ilei, circa umbilicum subsistens, urget; si in confiniis hypochondriorum crassa, praesertim colon tormina vocantur colica; &quando infimam voluminis regionem, a stagnatione maxime sanguinis haemorrhoidalis, dolor haemorrhoidum coecarum nominatur. §. XXI. In uretheribus reliquisque urinae evehendae dicatis &ex tunicis penitus nervosis &musculosis conflatis canalibus, si quando infixus maior calculus, hinc distractionem, hinc crispaturam, caussatur, immanis dolor, cum dysuria &aliis gravibus symptomatibus stipatus, gignitur. Stricto autem &corrugato vesicae sphinctere, ardens urinae stillicidium, quod stranguriam dicunt, adest. Dolorificus porro hic spasmus, ligamenta, quae artus vinciunt &continent, obsidens, articulorum morbos excludit, &denominatione a proxima parte desumta, podagrae, gonagrae, chiragrae, vel ischiatidis, vel etiam extremam tantum musculorum membranam sollicitans, rhevmatisini, vel pleuram, pleuritidis spuriae nomine, in Medicorum scholis insignitur. Ipsum periostium ubi lancinatur &spastice quoad certam partem affligitur, acutissimus crudelis dolor suscitatur, in lue venerea &paronychia obvius, cui atrocia non cedit is, qui facta in luxatione ossium dislocatione, aegros angit. §. XXII.