# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 68

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, TVRBITO SOLIDORVM ET PLYIDORIM MECHANIMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/68

Intestina quum spasmi exagitant, & quidem tenuia, dolor ilei, circa umbilicum subsistens, urget; si in confiniis hypochondriorum crassa, praesertim colon tormina vocantur colica; & quando infimam voluminis regionem, a stagnatione maxime sanguinis haemorrhoidalis, dolor haemorrhoidum coecarum nominatur. §. XXI. In uretheribus reliquisque urinae evehendae dicatis & ex tunicis penitus nervosis & musculosis conflatis canalibus, si quando infixus maior calculus, hinc distractionem, hinc crispaturam, caussatur, immanis dolor, cum dysuria & aliis gravibus symptomatibus stipatus, gignitur. Stricto autem & corrugato vesicae sphinctere, ardens urinae stillicidium, quod stranguriam dicunt, adest. Dolorificus porro hic spasmus, ligamenta, quae artus vinciunt & continent, obsidens, articulorum morbos excludit, & denominatione a proxima parte desumta, podagrae, gonagrae, chiragrae, vel ischiatidis, vel etiam extremam tantum musculorum membranam sollicitans, rhevmatisini, vel pleuram, pleuritidis spuriae nomine, in Medicorum scholis insignitur. Ipsum periostium ubi lancinatur & spastice quoad certam partem affligitur, acutissimus crudelis dolor suscitatur, in lue venerea & paronychia obvius, cui atrocia non cedit is, qui facta in luxatione ossium dislocatione, aegros angit. §. XXII.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
