# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 7

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, NT CAVSS IGNORANTIAE EARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/7

NT CAVSS IGNORANTIAE EARVM. tant, quae frequens & quasi propria eit in Medicorum scholis, ut nullus facile sit, qui cum hoc non colluctetur vitio? Nihil enim frequentius est, quam quod naturae, immo morbi effectus, a vulgo & ignaris Medicis pro operatione medicamentorum habeantur ac falso venditentur. Sane qui atrocia illa in variolarum initio obvia symptomata, delirium, epilepsiam, applicato antea clysteri vel interius assumto medicamento adscriberet, is certe plurimum erraret, cum illo, qui vicissim medicamento diaphoretico, circa quartum diem, quo sponte omnia pacatiora fiunt, propinato, pathematum cessationem tribuere vellet. Plures vero ex idiotis saepe hac ratione immeritam plane quandam famam callide aucupantur, ut oblato ab ipsis circa dies criticos, quibus sponte solvitur morbus, vel etiam sub declinatione medicamini, subsequentem salutarem effectum tribuant & ignaris imponant. Interim tamen non negandum, remediorum, naturae & morbi effectus non semper a priori distinctos satis comparere, sed prudentissimos etiam saepe in cognitione falli, & recte dixisse Galenum de medicament. facult. lib. II. saepe propriam cuiusque medicamenti vim obscurari necesse est, ubi falQuo etiam apprime lentem aliunde qualitatem acceperit. facit elegans Pechlini in observatt, testimonium: aliquando, inquientis, in Medicina eveniunt, quae evenire nec posse, nec devere, iuratus crederes, adeo aliena illa sunt, cum a scopo Medici, tum medicaminis effectu. Nunc etiam quae speras & fingis animo futura, non eveniunt, & quum eveniunt, aliter quam oportet. VII. Pauci noNeque porro praetereundum, multum omnino ad runt princihanc Medicorum circa medicaminum vires ignorantiam pia indagacontulisse, quod perpauci iis adminiculis instructi sint, quore. rum ministerio elementa & principia, quibus medicamenta agunt & in corpus operantur, indagari & cognosci possunt, philophia nempe experimentali chymico-mechanica, quae vaMium (Hoff. Syst. Med. p. III.)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
