# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 75

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, TVRRATO SOLDORVM ET FLVIDORVM NECHANISMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/75

Insignis enim est saporis & odoris sympathia, utpote membrana narium posticae ossis palati parti, quae columellam apprehendit, appenditur, & ex pari quinto nervi ad palatum & nares etiam mittuntur. A spastica huius membranae strictura deducenda etiam mihi videtur ratio, quare feminae hystericae & qui gravibus pathematibus spasmodicis affliguntur, suaveolentia, quae penetranti agilitate stricturas intendunt, aegerrime ferre queant; adeo ut si factum fuerit, universo nervorum systemate in consensum tracto, saevissima symptomata, syncope, summa praecordiorum anxietas, spirandi angustia, in quibusdam convulsiones, proritentur. §. XXXII. Neque dubium est, quin membranae, quae medullam In medulla spinali in spina contentam cingunt, & eiusdem sunt structurae, naaccessiones turae & usus cum membranis cerebri, spastica strictura affifebrium. ciantur, idque secundum meam sententiam saepissime, maxime omnium vero in principio omnium febrium, praesertim intermittentium contingit. Nam illa per universum corpus conspicua horripilatio, refrigeratio, pororum cutis corrugatio & vasorum eius cum pallore detumescentia, neque minus oscitatio, pandiculatio, sunt affectus nervorum, qui ex medulla spinali suam accipiunt originem. Idem quoque dolor circa primam vertebram lumborum, qui plerumque ab initio omnium motuum febrilium obvius, id adstruere videtur. Quod argumentum tamen in peculiari dissertatione, de vera motuum febrilium indole ac sede fusius prosequutus sum.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
