# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 77

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/77

Percommode quoque in convulsionum censum voVomitus. mitum referre licet, qui a fortiori strictura pylori & fundi ventriculi, aucta vero nimium expansione orificii sinistri & oesophagi, perficitur. Non raro ex intestinis tenuibus, ut fit in passione iliaca, contenta vomitu reiiciuntur, quod non sine inverso motu peristaltico, qui in succedanea contractione & relaxatione consistit, fieri potest. In cholera ac di- Cholera, diarrhea, qua sordes mucosae & biliosae brevi tempore ingenti arrbea. copia eiiciuntur, eiusmodi convulsivam affectionem, non modo intestinorum, sed & ductuum biliariorum, adesse, censendum est. Ructuum impetuosa e stomacho fortiter contracto ex- Ructus. pulsio, hypochondriacis perquam frequens, eo quoque reAbortus & ferri debet. Praematura foetus in utero exclusio, sive abortus, nunquam sine eius convulsione contingere potest; Pertus. neque partus legitimus aliter peragitur, ita tamen, ut convulsiva agitatio non tantum uterum, verum etiam partes vicinas in regione pubis & ossis sacri, tangat, & musculos quoque dorsi & abdominis in consensum trahat. Nam eiusmomodi vehementes spasmos, sive constrictivos motus partium, subsequitur tandem mira orificii uteri interni dilatatio. XXXVI. Expositis sic iis morbis, quorum formalis ratio in con Atoniae devulsione versatur: transeundum nunc est, ad eam affectuum clas- bintur. sem, qui ex toni, seu potentiae motricis, in nervosis & musculosis partibus, item in ipsis canalibus qui fluida vehunt, imbecillitate, seu nimia remissione, aut exsolutione, quam Graeci atoniam, vel si gravior affectio, paralysin, vocant, subnascuntur, quippe qui non levius periculum, ac priores, vitae intenQuicunque paullo cura- Mors ipsae, tant, sed certo respectu gravius. tius ipsius mortis theoriam scrutatur, is non a vero aberrabit, si censebit, eandem in plenaria & universali resolutione, seu potius extinctione, motuum, qui in corde, arteriis, membranis & omnibus musculis vigent, consistere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
