Latin
XXXVII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 78-2
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII. Lubet vero sigillatius damna certarum partium ex atonia exponere. Graves illi cerebri morbi, stupor, sopor, torpor, continua ad somnum propensio, sensuum, memoriae &ingenii abolitio, vix gigni possunt, nisi sub magna atonia &imbecillitate ac systole deperdita durae matris, nervorum &membranarum nervosarum, si nempe fluido summae activitatis, tenuissimo &purissimo, quod veteres spiritum animalem vocant, variis de caussis destituuntur. Gutta serena, sive plenaria visus obscuratio, salvo oculo, nihil aliad quam nervi optici paralysin indicat. Sique hi nervi a vicina carotide, sanguine distenta, paullo arctius comprimuntur, vertigo fit, quae tamen etiam a spasmo nonnunquam suam petit originem. Soluto penitus nervorum acusticorum vigore, quod vel a nimia ibi exundante humiditate, aut occallescentia sit, surditas est. Molestus ille aurium tinnitus, qui in interiori aure, intra tympanum &tubam Eustachianam, continetur, a nimia humiditate membranarum, quae osseas has partes cingunt, demum in vapores resoluta, producitur. Nervi linguales, uti spasmo constricti, ita etiam paralysi re- Aphonia. soluti, loquelam auferunt. Nimium relaxatae ab incumbente sero tunicae nervosae, quae ossa narium squamosa investiunt, quod frequentius fit in coryza, odoris sensum auferunt.