# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 78-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/78-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/78-2

XXXVII. Lubet vero sigillatius damna certarum partium ex atonia exponere. Graves illi cerebri morbi, stupor, sopor, torpor, continua ad somnum propensio, sensuum, memoriae & ingenii abolitio, vix gigni possunt, nisi sub magna atonia & imbecillitate ac systole deperdita durae matris, nervorum & membranarum nervosarum, si nempe fluido summae activitatis, tenuissimo & purissimo, quod veteres spiritum animalem vocant, variis de caussis destituuntur. Gutta serena, sive plenaria visus obscuratio, salvo oculo, nihil aliad quam nervi optici paralysin indicat. Sique hi nervi a vicina carotide, sanguine distenta, paullo arctius comprimuntur, vertigo fit, quae tamen etiam a spasmo nonnunquam suam petit originem. Soluto penitus nervorum acusticorum vigore, quod vel a nimia ibi exundante humiditate, aut occallescentia sit, surditas est. Molestus ille aurium tinnitus, qui in interiori aure, intra tympanum & tubam Eustachianam, continetur, a nimia humiditate membranarum, quae osseas has partes cingunt, demum in vapores resoluta, producitur. Nervi linguales, uti spasmo constricti, ita etiam paralysi re- Aphonia. soluti, loquelam auferunt. Nimium relaxatae ab incumbente sero tunicae nervosae, quae ossa narium squamosa investiunt, quod frequentius fit in coryza, odoris sensum auferunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
