# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 8

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, SECT. II. CAP. III. DE MEDICAMENTORVM VIRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/8

SECT. II. CAP. III. DE MEDICAMENTORVM VIRIBVS variis mixtionibus, destillationibus, extractionibus, solutionibus, corporum texturam, ingredientia, crasin, a qua eorum qualitates, proprietates & affectiones dimanant, detegit atque recludit. Ob huius itaque scientiae defectum, turpe dictu est, per multa saecula tota cana vetustas & recentiores quoque in pernoscendis medicam entorum agendi principiis summa in ignorantia versati. Antiquiores enim commentitiis quatuor elementis, qualitatibus, humoribus & temperiebus tanquam saxo adhaerentes, nil nisi sterilia & futilia circa hanc rem proposuerunt. Post hos Philosophiae Cartesianae addicti nimis subtiliter de actione medicamentorum in corpus disserere, & eorum operationes ex varia particularum figura, magnitudine, nexu derivare voluerunt, sed parum ad usum. Et nostro iam aevo prodeunt, qui haec omnia reiicientes, asserunt: aliam esse actionem medicamentorum & corporum physicam, iuxta physica principia explicabilem, aliam vero medicam, ad vivum corpus relatam. At licet nemo unquam negaverit, vivo, non mortuo corpori offerenda esse medicamenta; in obscuro tamen evolvendum manet, quomodo haec agant in corpore vivo. Et licet porro contendant, per vivum corpus intelligendum esse corpus principio interno activo, motus & omnem quoque medicamentorum actionem ad arbitrium & moraliter certum in finem dirigente, instructum, eaque propter supervacaneum penitus censeant illum conatum, quo principia & modus agendi remediorum investigantur: haec tamen omnia sunt mera supposita, quae nulla firma demonstratione nituntur, nec etiam quicquam utilitatis ad rationalem therapiam conferunt, ut potius coecae Empiriae apprime faveant. §. EiX. Igitur certum interea sit, pro diversa natura & indole medicamen orum, quae etiam ex parte ipso odore & fapore cognoscitur, aliam atque aliam esse ipsorum operationem, v. g. refrigerandi, calefaciendi, sudorem, urinam & alvum Google *ει vum movendi, motus sedandi & intendendi. Certum quoque ac firmum sit, omnes in corpore nostro effectus, a caussarum suarum nexu indissolubiliter dependere, adeo ut remedia, si sub certis conditionibus applicentur, certum etiam activitate sua edant effectum. His autem ceu veris, ut sunt, tantisper suppositis, nullum dubium est, quin mediantibus experi entis variis chymicis & mechanicis, a priori quam optime in principia & vires medicamentorum quispiam inquirere & penetrare possit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
