# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 82

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, TVRRITO SOLILORVM ET FLVIDORVM MECHANISMO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/82

XLIII Quum itaque omnes omnino morbi ad motus, nimium vel intensos, vel debiles atque remissos, ortum referant, ita quidem, ut hi chronicas & rebelle illi autem acutas & celeres magis passiones invehant; quaestio nunc disquisitione haud indigna incidit: spasmus, an atonia partium sit deterior & negotio vitali magis infensa? Nos ingenue & libere profitemur: atoniam esse peioris indolis ad sanitatem Nam licet ipse cum vita subruendam, quam spasmum. spasmus atroces dolores, ingentes molestias atque anxietates pariat; saepius tamen per accidens utilissimum effectum praestat, dum motu solidorum & fluidorum aucto, caussae morbificae, ex qua ipse pullulat, submovendae inservit, stases, stagnationes & intarctus dissolvendo, & humores vitiosos, temperie & quantitate peccantes, exturbando, ut hoc facto, morbus ipse feliciter solvatur atque discedat. Deinde longe facilius est, motus excedentes impetuosos componere ac sedare, quam deficientes plane revocare & excitare; quandoquidem atoniae ea est ratio, ut exhausti naturae viribus, sanguine nempe & succo nerveo consun tis, subnascatur, quorum iactura non tam promte resarcianda Debilitas quoque, sive vis motricis in partibus languor, caussa plerumque est sanguinis in certo loco congestionis, stasis, stagnationis corruptionis, immo viscerum infarctus, e quibus postea, ceu proximis caussis, febres, spasmi & praeternaturales motus succrescunt, vel denuo repetunt ac recidivant. Neque etiam ullus morbus ullumque symptoma gignitur, nisi praecedat eximia generis nervosi infirmitas, aut nobiliorum partium atonia, sive haec in ventriculo, intestinis, systemate vasorum mesaraicorum, membranis cerebri aut medullae spinalis sive etiam ipsis excretoriis, consistat; quo etiam fit, ut roborantia & balsamica medicamina, languidam partium facultatem refocillantia, ad morbos arcendos efficacissima sint praesidia. §. XLIV. Porro, qui motus microcosmicos eorumque indolem Spasmus aetoattentius expendit, compertum habet: spasmum, qui trucu-niam, haec illenter in morbis torquet & exagitat corporis partes, in iis- lum, ingignit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
