Latin
TVRRITO SOLILORVM ET FLVIDORVM MECHANISMO
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 83
Unproofread scanNot analysed yet
dem semper motus impotentiam, sive imbecillitatem, relinquere, &hanc plerumque caussam esse repetentis denuo paroxysmi. Atroces dolores excipit demum partium affectarum intumescentia, inflammationem acutam, sphacelatio, quae summus atoniae gradus. Vehementem illam in febrium insultibus externarum partium stricturam, in declinatione magna cutis relaxatio cum sudore copioso sequitur, aestum ancelerem ac durum, tea intensum, cutis refrigeratio, pulsum Convulsivi trucudie vacuo tardus ac molliter undulans. ingentem post imbelenti motus, artibus quos exagitarunt, Ipse quoque obsercillitatem atque languorem conciliant. creberrimas, immo vavi, post vomitiones &deiectiones alvi validiorem purgantium operationem, alvum claudi &ventriculi atque intestinorum robur mirum atteri, quod potissiVt adeo perpetua mum uber flatuum proventus testatur. haec sit microcosmica lex, in pathologicis studiose inprimis observanda: quod spasmus relinquat atoniam, &atonia vicissim spalmis ingignendis velificetur. XLV. Monendum tamen est: quod tam imbecillitas, quae De morbis aetatum ex hoc auctore Celso, omnibus morbis patet, quam ipse spasmus, fonte dericertis aetatibus, ratione partium quas afficit, certis quoque vandis. ratione structurae corporibus, magis vel minus solennis atque Eninvero historia medica experientiae que familiaris sit. innixa testatur: atoniam &infirmitatem capitis &quae ad illud pertinent partium, infantibus &pueris esse frequentissimam. ac inde veram morborum, quae teneriorem aetatem infestant &capiti plerumque incumbunt, derivandam esse originem. Hanc enim saepius achoribus, tinea capitis, aurium &oculorum defluxionibus, glandularum tumoribus, coryza, narium stillicidiis, sanguinolentis &mucosis, epilepsia quoque corripi, res est inter omnes notissima. Currente iuvenili &prima virili aetate, spasmodicae stricturae in praecordiis ac pectore, in universum quoque motus solidorum &fluidorum intensiores, frequentius conspiciuntur. Hinc enim est, quod iuvenes ac viri ad inflammationes pulmonum, pleuritidem veram ac spuriam, peripnevmoniam, haemoptysin, phthisin, hecticam, asthma, inflationes ventriculi &affectum hypochondriacum, qui in praecordiis maxime sedem obtinet, immo ad febres ardentes biliosas, tertianas &continuas, admodum sint proclives &crebrius iisdem tententur. In adultioribus tandem, debilitas &atonia inferiores in imo ventre sitas partes magis corripit. Et hanc ob caussam aetate ingravescente, morbi, qui in abdomine sedem &originem habent, quam maxime affligunt, quorum in numero sunt renum &vesicae calculus, colica, diarrhea, cachexia, hydrops, scorbutus, mictus cruentus, fluxus haemorrhoidum nin ius, tumores pedum oedematosi, atrophia, anorexia &stranguria, infesta senibus pathemata. XLVI. Ex hisce autem omnibus uberius hactenus excussis, perquam dilucide apparere arbitror: quod solus spasmus &simplex atonia, aequabilem, liberum ac proportionatum sanguinis omnisque generis fluidorum motum, quo excretionum successus &integritas functionum animi &corporis proxime nititur, turbando ac pervertendo, universam vitalem oeconomiam subruant ac destruant, quod hinc universa pathologia longe rectius atque facilius ex vitio motuum microcosmicorum in solidis, quam ex variis affectionibus vitiosorum humorum, deduci atque explicari possit, adeoque omnis generis aegritudines internae, ad praeternaturales generis nervosi affectiones sintreferendae.