Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 86
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT V DE, CONSENSV PARTIVM NERVO SARVM GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO, PRAECIPVA PASSIONVM ET SYMPTOMATVM ORIGINE. Mnis generis morbos &praeternaturales motus ad duo genera, spasinum nempe &atoniam, referri posse, &generis nervosi maxime esse affectiones, superiori capite succincte &distincte docuimus: iam sequitur, ut consensum, sive potius mutuam illam conspirationem &communicationem motuum vitiosorum, quam partes nervosae, motu ac sensu exquisito gaudentes, inter se alunt, tradamus, ac inprimis quam singularis ventriculo, cum nervosis universi corporis partibus, sympathia intercedat, edisseramus; exposituri simul, quod non modo. omnes quae motus praeternaturales cient caussae, sed &medicamenta, proxime nervosas partes, &maxime ventriculum cum intestinis, virtute sua ac operatione afficiant. Et hac demum ratione fiet, ut genealogia multarum passionum &symptomarum in morbis, quae eo usque abstrusa admodum atque incognita fuit, ipsorum quoque remediorum effectus ac operandi modus, clarius innotescant &perspiciantur. Videlicet corpus nostrum esse machinam, &artificio &usu omnibus aliis, quae ab humana arte proficisci possunt, longe superiorem &perfectiorem, dudum quidem sagacissimi Medicorum agnoverunt; non tamen facile firmius ad idem demonstrandum suppetit argumentum, quam exquisita illa mutua connexio &coordinatio, inque eundem finem conspiratio partium, quae undiquaque in universa compage conspicitur.