# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 86

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/86

CAPVT V DE, CONSENSV PARTIVM NERVO SARVM GENERATIM ET SIGILLATIM CVM VENTRICVLO, PRAECIPVA PASSIONVM ET SYMPTOMATVM ORIGINE. Mnis generis morbos & praeternaturales motus ad duo genera, spasinum nempe & atoniam, referri posse, & generis nervosi maxime esse affectiones, superiori capite succincte & distincte docuimus: iam sequitur, ut consensum, sive potius mutuam illam conspirationem & communicationem motuum vitiosorum, quam partes nervosae, motu ac sensu exquisito gaudentes, inter se alunt, tradamus, ac inprimis quam singularis ventriculo, cum nervosis universi corporis partibus, sympathia intercedat, edisseramus; exposituri simul, quod non modo. omnes quae motus praeternaturales cient caussae, sed & medicamenta, proxime nervosas partes, & maxime ventriculum cum intestinis, virtute sua ac operatione afficiant. Et hac demum ratione fiet, ut genealogia multarum passionum & symptomarum in morbis, quae eo usque abstrusa admodum atque incognita fuit, ipsorum quoque remediorum effectus ac operandi modus, clarius innotescant & perspiciantur. Videlicet corpus nostrum esse machinam, & artificio & usu omnibus aliis, quae ab humana arte proficisci possunt, longe superiorem & perfectiorem, dudum quidem sagacissimi Medicorum agnoverunt; non tamen facile firmius ad idem demonstrandum suppetit argumentum, quam exquisita illa mutua connexio & coordinatio, inque eundem finem conspiratio partium, quae undiquaque in universa compage conspicitur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
