# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 87

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/87

Hinc etiam est, quod unius partis vitium, aut laesio, mox, ob arctum hunc nexum, in alias transeat, ut inde omnes machinae motus inordinati fiant, vel sensibilem turbationem patiantur: haud secus ac videmus, laeso vel unico rotulae dente in machinis artificialibus, protinus earum motus inde reddi inordinatos. III. Sicuti vero omnis machina tantummodo eum in fiEx partium structura nem constructa est, ut ex sua structura convenientes edat motus. motus: ita animadvertimus, corporis nostri structuram, maxime esse hydraulicam & vasculosam, quo fluida diversi generis iugi & continuo motu, vi & potentia motrice, non modo cordis atque arteriarum, expansiva & contractoria, sed & aliorum ductuum secretoriorum & excretoriorum, per diversissimae amplitudinis tubulos circulari in orbem motu ferantur, & variae indolis humores, pro diametro & direAnimadctione canalium, & secernantur, & excernantur. vertimus porro machinam corporis nostri ex meris fibris ac membranis nervosis elasticis, contractilibus & expansilibus, esse contextam, atque in iis ipsis motus quosdam tensivos, tremulos, oscillatorios celebrari, qui tam motibus vitalibus secundandis, quam ad offerendam materiam principio, quod Et nexu cenin animantibus est, sentiendi ac percipiendi, serviunt. sensus. quia praeterea totum systema nervorum & membranarum cohaeret ac mirifice inter se connexum est, non aliter fit, quam in chordis tentis, ut fibrilla una pulsa, altera quoque moveatur, in quo quidem mutua illa conspiratio fibrarum & membranarum, qua motus vitiatos & praeter naturales invicem communicant, consistit. 18 SECT. I. CAP. V. DE CONSENSV PARTIVM NERVOSARVM IV. Atque haec harmonia ac sympathia partium nervosaPartes specirum, maximi momenti & usus est in pathologicis, adeo, ut atim consensine eiusdem accurata notitia, plurima, quae in morbis accitientes. dunt symptomata, quomodo producantur, vix ac ne vix quidem explicari possit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
