Latin
CAPVT V
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3 88
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter merito dolendum esse arbitror, quod haec doctrina in libris medicis huc usque partim minus recte pertractata, partim etiam penitus neglecta &praetermissa sit. Operae hinc pretium utique fore duco, si tam utile argumentum pervestigatius paullo &subtilius in praesenti disquisitione agitem atque expendam. Prius vero quam id exsequar, ante omnia in genere tenendum est: quod partes nervoso-membranaceae, inter quas eiusmodi consensus quam maxime viget, sint primo membranae cerebri &spinalis medullae, deinde membranae nerveae, quae organa sensuum, oculos, aures, nares, ora &fauces interius investiunt, porro membranae, quae omnis gereris ossa succingunt, caTum quoque put, dentes, articulos ipsosque musculos. totus ille canalis, qui a pharynge ad anum usque elongatur, ac oesophagum, ventriculum totumque intestinorum volumen conficit, &mere nervosus ac membranaceus est, conspectius consentit. Idem praeterea consensus in universo systemate ductuum biliariorum, urinariorum cum vesica, &qui glandulas constituunt ac ex iisdem liquorem secretum devehunt, &denique in ipsa cute, quae ex meris fibris tendinosis &nerveis contexta est, per omnem corporis ambitum, observatur atque succedit. Omnium itaque &singularum harum partium mira invicem est connexio, conspiratio, sympathia &motuum quoque ac laesionum communicatio, quando a caussa quadam violenta, sive subtiliori, sive crassiori, gravius afficiuntur. Omnis symQuemadmodum vero nobiles hae partes motum, senpathia partium a ner sum atque actionem suam, a nervis eorumque propaginibus sorvis, sortiuntur, licet emergentes inde singularum functiones mirum differant; ita plurimum utique refert, nervorum coniugationes ac distributiones ramulorum, a quibus singulae partes animantur atque moventur, probe pernoscere, quo vitiosorum organis ab iisdem impressorum motuum origines rite patescant. Recte enim iam cel. Ettmullerus, ex hoc fonte partium sympathiam derivavit dum opp. Tom. II. pag. 36.