# Medicina rationalis systematica. Vol. 3 89

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-vol-3/89

ita scribit: consistit ergo consensus partium in connexione unius cum altera, quae triplici inprimis solet fieri ratione, ita quidem, ut omnis proprie dictus consensus fiat ratione saltim nerConsentiunt nempe partes nerveae triplici modo: vorum. primo, quatenus fibrae nerveae sunt continuae, qua ratione imminente vomitu, tremit labium inferius: vel secundo, quatenus sunt contiguae, quarum ratione calculus vesicae subinde stimulum infert alvi & tenesmum excitat, quia collum vesieae & intestinum rectum invicem incumbunt, sic affecto orificio stomachi, sequitur singultus. Tertio, consensus partium fit ratione connexionis mediantibus funiculis nerveis; qua ratione consentiunt renes, uretheres & intestina, stomachus & caput. VI. Inprimis tamen necessarium est, exacte cognitas ha Inprimis a bere illas nervorum coniugationes & propagines, quae ex quinto & ocerebri inferiori substantia oriuntur, & extra calvariam de ctavo pari. latae, ad internas partes corporis abeunt; siquidem per has, & partes inter se, & omnes ac singulae cum cerebro eiusque membranis, consensu fruuntur. Sunt vero haec paria folenniora & notabiliora, quae ex cerebro ad partes feruntur, duo, quintum videlicet & octavum. Et quia intercostale ex ramis quinti paris & ramo sexti, item octavi paris, originem suam sumit, & cum pari octavo quoque intra cavum thoracis & abdominis plurimum coniungitur, & ramis ex spinali medulla, intra costarum spatium prodeuntibus, increscit, & hoc ipsum demum fere ad omnes corporis par(Hoff. Syst. Med. p. III.) tes,

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
